- STICA
- STICAapud Catonem, c. 70. ubi de quadam medicamenti compositione, quae bubus paratur: Si morbum metues, sanis dato salis micas III. folia laurea III. porri fibras III. ulpici sticas III. alii sticas III. Plinio nucleus, Graece ἄγλις et γέλγις, tunica est. Στίχος enim et ςτοῖος series dicitur rerum inter se iunctarum, et continenter invicem haerentium, unde ςτοιχἠ, pro tunica corpori adhaerente et ex eo Latinum Stica. Sic Graeci recentiores ςτίχιον et ςτιχάριον passim pro tunica usurpant, inprimis cum de vestitu Sacerdotali agunt, uti docet Salmas. ad Tertullian. de Pallio. Vide quoque eum ad Solin. p. 1062. et hîc infra. Apud Scriptores citimae aetatis, Anglos potissimum, Stica certus numerus anguillarum est, Angl. Esticke, Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.